Latin
Book 5, Letter 41
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 5.41
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS NEOTERIO. Cum sciam te animo placabili, recepi …ro amico operam veniae postulandae. Neque enim sic a recto devii sumus, ut te unquam temere moveri suspicemur. Vir …larissimus Epictetus causidicorum more prolapsus, dum vult impensius placere suscepto, sanc…um Sabinum probatum omnibus bo…is, incauto sermone perstri…xit. Ea res omnium vestrum quibus ille curae est animos creditur exasperasse. Nec immerito. Querela rectoris etiam praetorianas acuit potestates. Quid multa? Epictetus togae forensis …onore privatus est, plurimis praeferendus, qui firmo patrocinio proteguntur. Nunc illa clientium turba unius fortuito errori insultat. Quod ne diu maneat tua praestabit humanitas. Satis datum est correctioni. Nunc ingenium tuum respice. Illud causa meruerit, hoc tribue lenitati. Scio illustrem vi…um praefectum praetorio his quoque litteris tuis prompte cessurum. Erit tibi Epictetus …. c. etiam emendationis suae debitur, quem p…ulo ante inconsultum fecerat impunitas mag…a peccantium. Vale.