Latin
Book 5, Letter 48
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 5.48
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS FELICI. Bene cognitis ac probatis commendatio pr…mpta debetur, ut ad notitiam bonorum sub honesta astipulatione perven…ant. Theodulus sincerae nobilitatis adolescens multorum gratia viget, quibus placere laudabile est. Sed fortunae difficultatem, quae cursum vitae ejus exasperat, adminiculo tuo sperat posse removeri. Quaeso igitur vatis ejus benignus arrideas, ne aut meum test…monium pro nihilo habitum judicetur, aut spebus illius inanis exitus illudat. Vale.