# Epistolarum Libri Decem 5.49

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, Book 5, Letter 49. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/5.49
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/5.49

SYMMACHUS FELICI. Amo litteras tuas, nam semper mibi aliquid gratulationis apportant. Ego autem benefactis nuda ora– tione respondeo. Sed ut res est, praeclara mens tua perinde paginas Sibi existimat fructuosas, et id… hanc operam perseveranter advigilo, quam sciam apud te pro magno aere censeri. Interea domino et prine pi nostro, ejusque in me beneficentiae egi por epistolam gratias verbis fortasse exiguas, sed affectione animi copiosas. Quas si eximia unanimitas tua, et probata mihi amici…iae fides, jucunda atque oppoilima ins…nuaverit lectione, non videbor ingratus; cum probaverit, sicuti opto, invictissimus p…inceps, beneficia hujusmodi apud memorem se collocasse. Vale.

---

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0271/stoa002/stoa0271.stoa002.opp-lat4.xml.
