Latin
Book 5, Letter 5
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 5.5
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS THEODORO. Spec…ata est tibi, ut arbitror, amicitiae meae veritas. Hinc facium ut me in consortium festor…m tuorum consul ascires. Praestetur, oro, bis litteris eadem fides quae nos evocatione dignos judicavit. Diu inter desiderium tui et unici mei curam dubius electionis pependi. Tuus honor suadeb…t profectionem, illius institutio praetendebat obvias manus. Tandem sec… tus sum quod ipse fecisses. Officia enim illa laetitiae, ista pietatis. Tuae anmplitudinis curulem stipabunt obsequia multorum, Huic in solo patre votum est. Plura pro nobis indulgentissimus in su s tuus animus tecum loquetur. Cui ego excusationis meae pa…es injungo, quia verbis agenda non sunt quae me…us interpretatur affectio. Vale.