Latin
Book 5, Letter 50
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 5.50
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS FELICI. Relatum in cultores tuos Aurelium famili rem meum gaudeo, non illius modo nomine quem tuendum summalis viri cura suscepit, sed meo maxime, cujus testimonium judicii instar babuisti. Accessit huic muneri auctior ex litteris tui gratia (quanquam est in illis, quod amantem possit offendere, brevi enim erant transcursu) quae cum mihi voluptatem afferant, negant saliet…tem. Et haec est natura bonarum rerum ut illis frui prolixius velis, nec quidquam durius sumas quam orationis placitae citum transitum. Adde igitur epistolis tuis copiam, vel, si p…es, detrahe suavitatem. Nisi ita feceris, laesu… rependam fast……o tuo verba, quae soleo, et paginas longiores. Vale.