# Epistolarum Libri Decem 5.55

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, Book 5, Letter 55. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/5.55
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/5.55

SYMMACHUS SALLUSTIO. Nolo ex moribus cae…erorum, qui sensus Senatorios t…actant, etiam hujus ingenium, quem commendo, perpendas. Est enim non mediocri loco aut infima so…e progenitus; sed honestatem natalium pudore custodiens. Atque ideo nec ego indecorum putavi bene cognitum prosequi testimonio litterarum. Nec singularis generositas tua debet de ejus amore dubitare, quem videt nobis astipulantibus approbari. Et haec quidem pro Ammonio satis dicta sint. Ipse autem desiderium tui sermonis silere non debeo, cujus appetentiam scriptorum tuorum raritas vebemen tius excitavit. Vale.

---

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0271/stoa002/stoa0271.stoa002.opp-lat4.xml.
