Latin
Book 5, Letter 56
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 5.56
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS SALLUSTIO Cumulatius officium mihi, quam poposceram, detulisti. Nam cum domesticos meos juvari a te in conquisitione equorum curulium postulassem, quadrigis quatuor gratuitis auxisti numerum comparatum. Ex illis equos undecim superstites caeteris prosecutorum cura perduxit. Nec longo intervallo pars succubuit traditorum. Gratiam tamen religionis tuae fortuna non minuit. Quia in muneribus amicorum nou sunt damna casuum cogitanda: quinimo ea in acceptum summa referenda est, quae ab offerente processit. Ad te dypticum candidati, et apophoreticum libra rum argenti duarum per hominem tuum misimus, approbare cupientes editioni nostrae te animo non defuisse Vale