# Epistolarum Libri Decem 5.58

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, Book 5, Letter 58. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/5.58
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/5.58

SYMMACHUS PATERNO. Ego quidem senatui interesse non potui, quo die Thalassi filius dignitatis nostrae muneribus exemptus est: sed spem fulurae pro eo actionis non levi apud amicos commendatione solidaveram: nec tamen impetrationis gratiam mihi vindico. Justitia postulati, et inter…entus tui desiderata promoVit. Mea valetudo diu jactata, tandem se in tranquillum recepit. Quod eo scribo ut auctus laetitia salutis meae, parem voluptatem de prosperis tuis referas. Vale.

---

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0271/stoa002/stoa0271.stoa002.opp-lat4.xml.
