Latin
Book 5, Letter 60
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 5.60
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS PATERNO. Omnes qui tuo aditu cupiunt sublevari, non cassam, quantum arbitror, capessunt viam ineundae gratiae, cum me astipulatore nituntur. Horum unus vir probabilis Torasius familiaris meus, qui indictae sibi litis injuriam furtunae imputat, gratiam vero boni reditus de tuo potissimum sperat auxilio. Tuere igitur aequa poscentem, et humanitatis tuae latius extende famam; quae incrementis maximis cumulabitur, si Turasio per te secunda successerint. Vale.