Latin
Book 5, Letter 76
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 5.76
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS LICINIO. Bonoso optimo viro, et post militiam Palatinam geminae administrationis integritate conspicuo, discussionem pontis ac basilicae novae praeceptio Augusta mandavit, quod munus fide et vigilantia posset implere, si solus istiusmodi examinis jus haberet. Nunc Cyriades C. V. comes et mechanicus, qui dudum impensas operis utriusque tractavit, in societatem discussionis admissus, saepe, ut dicitur, a Bonosi investigatione dissensu. Hinc fit ut inquis…tio, quae per unum strenue posset agitari, artificio quo– dam interpositi certamini… differatur. Atque ideo metuit vir hones…us Bon…sus ne sibi invidiae sit, quod tanti negotii adhuc nutat offectus. Quapropter orat ut si quis est qui V. C. Cyria…em putat ejus operis, quod idem ante curavit, etiam discussorem esse de…ere, sibi haec molestia detrahatur. Si vero ipse negotio videtura c…ommodus, ad se unum disquisitionis summa pertineat. Ergo amore Reipu…. cujus utilitates inter …raecipua et prima complecteris, clarissimo et illustri viro praefecio dignare conferre; quatenus lacum tantorum sumptuum remotis contentionibus, detegatur. Spero enim fo…e ut, cessantibus novis expensionibus, utriusque operis perfectioni usurpatorum summa sufficiat. Vale.