Latin
Book 5, Letter 82
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 5.82
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS HELPIDIO. Plenum religionis officium esi quod sponte votum fratris anteve…is. Proxime igitur familiares nostri ad equorum coemptionem cum pretiis commeabunt, ut ex omnib…s qu…drigis, quas scripsisti esse venales, praestantiores cursu et genere pollentes defloret electio. Haec autem tibi cura s…menda est. ut praeteritis editionibus nostris recens ……dorum fama respondeat. In primis igitur hanc de te gratiam peto, ne magis numerum, quam merita perpendas. Nam cum de Hispaniis copiam equorum spes certa mihi promittat, hos, quos de proximo polliceris, se…urior diligentia debet excerpere. Vale.