# Epistolarum Libri Decem 5.84

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, Book 5, Letter 84. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/5.84
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/5.84

SYMMACHUS HELPIDIO. Silentium meum etiam ipse reprehenderem, si…tuas litteras aliquando sumpsissem. Itaque in altero arg…ere non potes, quod a te admissum meministi. Ego tamen in haec officia primus erupi, ut et te ad scribendi stu…lium cohortarer, et amicum meum testimonii astipulatione prosequerer. Est enim ejus industriae atque probitatis, ut favorem tuum jure mereatur. Pro quo ego petitor accedo, praesumens apud animum tuum nostras litteras plurimum profuturas. Vale.

---

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0271/stoa002/stoa0271.stoa002.opp-lat4.xml.
