# Epistolarum Libri Decem 5.85

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, Book 5, Letter 85. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/5.85
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/5.85

SYMMACHUS HELPIDIO. Quod epistolas meas condis, amoris est tui; qui describenda nescit eligere. Sed me fucus hic decipit. Nam praecipitor ad scribendi fiduciam, placendi securitate: et tamen (si quando resipisco) nimis vereor ne ista simplicitas inci…at in lectorem alterum, tibi disparem. Q…are velim tibi habeas quae incogitata proferimus: licet eadem mei quoque librarii servare di…antur. Sed illi per ignorantiam examinis, quod te facere non oportet Mercurialis artis peritum. Nam mediocribus scriptis amico…um benignitas scit…f…vere, alienorum invidia nes……t ignoscere. Quod superest, oro jam venias, et praesentia tua honorem augeas festorum dierum. Nempe Minervae tibi solemne de sch…dis notum est, ut fere memores sumus et…am procedente … puerilium feriarum. Ad eum diem convictum tibi paramus, agrestibus olusculis partum, quia luxuries offendit deam sobriam. Vale.

---

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0271/stoa002/stoa0271.stoa002.opp-lat4.xml.
