Latin
Book 5, Letter 86
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 5.86
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS HELPIDIO. Insidiaris infantiae meae, quam tego silentii verecundia. Nam ad elicienda responsa, venturum,, si annuam, polliceris; cum tibi facere de proximo, quam spondere promptius fuerit. Mihi vero adipisci gratum, sperare prolixum est. Et tamen voluntati tuae pareo: nec vereor ne temere a me eff…a verba i… paginis librarii tui referas. Nam, si quid horum, quae apud te incu…i…sus loquor, cuipiam lectori n…- scam moverit; non tam in scribendo negligentia displicebit. Vale.