Latin
Book 5, Letter 89
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 5.89
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS HELPIDIO. Non ex officii pa…citate amicorum religio et cura pendenda est. Plerumque enim scribendi cupidis defit occasio; nec tamen amicitia, memoria temporali silentio consenescit. Itaque quod hucusque conticui, voluntati non debet ascribi: multa enim studium nostram fortuita impedimenta frenarunt. Sed ubi tempestivam confperit facultatem, contuli in has litteras mei circa te propositi atque amoris indicium; compensaturus, quod hactenus si…ui, frequentia paginarum, si me incentivo quodam mutuo sermonis animaveris. Vale.