Latin
Book 5, Letter 96
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 5.96
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS HELPIDIO. Romam rediisse me nuntio. Atque utinam sanita– tis quoque meae index esse potuissem, quam labefactavit peregrinationis injuria et hiemalis asperitas. Sed otio redditus spero meliora. Ipse ut valeas divina praestabunt. Nam ut homines meos solito favore tuearis, postulare non debeo; cum incitamentum spontanea officia non requirant. Vale.