# Epistolarum Libri Decem 6.1

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, Book 6, Letter 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/6.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/6.1

SYMMACHUS NICOMACHI FILIIS. De rebus liquidis atque manifestis rectius natura quam fama consulitur. Ergo in tenui patriae victu, superioris providentiae laudem refotam non ex ore multitudinis, sed ex ratione humani ingenii colligamus. Necesse est enim seros aestimatores beneficiorum, cum succedant angustiae copiis, dissimulatam gratiam collatione sentire. Et plebes, quidem nostra pauco– rum studiis antehac in odium tanti civis subacta, testatur propalam poenitendi correctionem. Collegarum vero notissimus pervicax livor non sinit fateri, quod cogit veritas judicare. Quare tacito afficiuntur rubore, et convictorum similes de vobis proferre nequeunt, quae sentire coguntur. Sed haec longius exsequi non est necesse. Sufficit enim rediisse ad conciliationem famae vestrae publicum testimonium. Vivat modo, et in patris celebri me…oria solatium tuum, et in tua salute paterna reparatio. Valete.

---

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0271/stoa002/stoa0271.stoa002.opp-lat4.xml.
