Latin
Book 6, Letter 12
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 6.12
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS NICOMACHI FILIIS. Amici litteris delectatus sum, quarum me lectorem esse voluisti, et velim credas, nihil…eum de usurpandi animi remissione mentitum. Mihi vir Illustris judex praetorianus, ob collationem senatus et alia remedia Orbis, Augustae denuntiavit offensas; contristatus, ut asserit, curione, quod praefectus urbi lodorum imperialium die, cum a senatu caro nobis praesentibus posceretur, oblationem communem populo publicavit. Haec omnia ad destruendam promissorum suorum gloriam composita suspicatur, et in me solum, quia hoc referentibus placet, vertit invidiam. Respondi, ut po… dignitate servata, ejus calori. Et quantum legati Orientales asserunt quibus ipse scriptorum meorum fecit indicium, cunctis responsa nostra placuerunt. Sed ne ratioue et auctori tate victus sileret, molliores postea litteras misit, parem querimoniam continentes. Horum tibi omnium tradetur exemplar, ut noveris quibus fluctibus perstrepamur. In negotio autem sanctae unanimitatis ve– strae quod praeceptio iterata commovit, …lio trahendae solutionis utendum ett; et pars, quae ad germanum tuum pertinet, subjicienda auctioni: ut hujusmodi injuria factum juvenis exaggeret, aut expleat voluntatem. Sed scire desidero, quae potissimum praedia ad jus sancti fratris tui pro parte pertin…ant: ne per ignorantiam, juris tui corpora apparitionis err…r attrectet. Fratrem vestrum Romae tantisper tenebo, quoniam subsidia annonae in diea viginti oblatio prorogavit. Moleste igitur filia mea farre non debet, si jumenta itineri ejus deputata tardavero. Caetera Cumazon filius meus, vel quaerentibus vobis, vel sponte narrabit. De legatione mittenda ob angustias frumentariae rei, …que ad reditum viri excellentissmi comitis tractatus publicus differetur. Consilium sanctitatis …salubre mihi visum est. Itaque datis ad homines meos litteris, statim jussi ex re nostra Apula ad Cam…aniam frumenta deferri. Valete.