Latin
Book 6, Letter 14
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 6.14
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS NICOMACHI FILIIS. Dubitare vos video, an Rufini poenam secuta sit etiam publicatio facultatum. Fides praesto est i impe… rialibus signata praeceptis. Et tamen praedonis annori merita pendentibus non fuit ambigendum, quod spolia orbis desiderat aerarium. Atque utinam tanto gaudio non obstreperet defectus annonae, quam nulla producit novae frugis accessio. Praeterea ipsius cibi qualitas gignit horrorem, corrumpit valetudinem corporum, graviorque est hominibus talis alimonia, quam poena jejunii. Solatur inter haec populum spe… frumenti a patribus oblati, et religiosa optimatium voluntas tenet concordiam civitatis. Nunc votis opua est, ut divina opitulatio invehat comme…tus, dum …a… lus civium privata collatione producitur. Valete.