Latin
Book 6, Letter 20
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 6.20
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS NICOMACHI FILIIS. Dudum sanitatem filiae meae integratam esse rescripseras. Mox sequentibus litteris sollicitudini nostrae recidivum aculeum subdidisti. Conflictor igitur nuntio recentiore, quia magis adversa creduntur. Exspecto anxie, ut si quid boni dies attulit, indicetis. In eo autem quod vos discessus noster excitat, habitum mentis meae agnosco: sed adhuc desideriis …mutuis praestat suadere praestantiam, quam poenitendum aliquid per imbecillitatem affectionis ordiri. …Mox cum germanus tuus de proximo, ut ais, speratus …adfuerit, et felicem vobis, et necessarium reditum dividendae intor vos communionis causa praestabit. Valete.