# Epistolarum Libri Decem 6.22

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, Book 6, Letter 22. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/6.22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/6.22

SYMMACHUS NIGOMACHI FILIIS. Dura commotio est, quam gignit injuria: sed mollire debet dolorem medicina patientiae. Nec deest vobis usus adversa tolerandi. Nam crebro ictum fortunae ferre didicistis. Quod si in secundis rebus ageretis, jure insolitis malis felicitas laederetur. Haec eo scribo, ut miratum me scias, quod constantiam tu…m lis privata mutaverit, quam sub affinium nomine (ut opinio mea est) Baiani liltoris persultator animavit. Sed illi aliud mercedis erit. Causae autem vestrae propugnaculum judiciale non defuit. Impetratum quippe est ab altero cognitorum, ne impune sit, quod designavit apparitor: ab altero ut haereditas tua praestetur. Ipsum quoque dominum quaestionis, cum se ab agro receperit, admonebo, ut aut desistat incoepto, aut sibi graviora esse referenda noverit. Haec de rebus domesticis satis dicta sint. Patriae vero nostrae inter caetera frumentariae penuriae mala, legationis ambitus nequiorem facem subdidit. Nam principio Pos…humianum et Piniauum d… …bus aulae summatibus junxit electio, sub ea expressione judicii, ut in ipsis solis plena esse legatio diceretur. Interjectis diebus, cum mandata ordinis tractatus expenderet, Paulinum illis studia privata junxerunt. Hinc orta certatio usque ad nefarias pugnas me absente processit. Pudet dicere, quae in se optimates senatus crimina et maledicta projecerint. Sed dirimendas partium quaestiones meo dicuntur doluisse judicio. Fors viderit, qui finis causam publicam maneat. Interim senatus fama laceratur, et infortunatis etiam crimen accessit. Si… manus meas venerint monumenta gestorum, legendo noscetis, quae verborum meorum verecundia noluit explicare. Valete.

---

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0271/stoa002/stoa0271.stoa002.opp-lat4.xml.
