Latin
Book 6, Letter 25
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 6.25
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS NICOMACHI FILIIS. Zenodotus filius meus nondum te consuetudine propiore cognovit, sed fama conciliante jam suscipit. Nam cum propere Lucanos ac Brutios petat, honore cogente, nihilominus in conspectum tuum flexo itinere gestit excurrere. Hunc in amicitiam tuam tanquam mystagogus induco, atque in me recipio dignum esse, quem diligas. Si quid igitur parentis testimonio tribuis, adultam mox apud te religionem primus aditus adventantis inveniat; camque continuo experiatur facilitatem tui pectoris, quam scit nunquam delatam esse novitati. Valete.