# Epistolarum Libri Decem 6.3

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, Book 6, Letter 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/6.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/6.3

SYMMACHUS NICOMACHI FILIIS. Praefato opus est, si ardua postulentur: pronis ac facilibus admoveri ambitum non oportet. Breviter igitur et strictim quid frater meus Fulvius de vobis favoris poscat advertite. Sororem Pompeiani, olim viro maturam, te auspice in manum optat accipere, nec genere minor, et re fortassis superior. Nam laudabiles vitae ejus artes, et ex bonorum amicitiis spes secundas inter sponsalia ornamenta non numero. Sibi enim quisque habet quidquid spei et laudi ducitur. Mihi autem tanta est perficiendae conjunctionis hujus antiquitas, ut in gravi dono habiturus sim, si illius votis cura vestra profuerit. Cum igitur res inceptu honesia, effectu facilis postuletur: quaeso, ut in promovendo negotio quantam me velle conjicitis, adhibeatis industriam. Valete.

---

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0271/stoa002/stoa0271.stoa002.opp-lat4.xml.
