Latin
Book 6, Letter 42
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 6.42
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS NICOMACHI FILIIS. Eusebii nuper litteras sumpsi, quilms aurigas nostros et aliquos scenicos na… impositos, et secundum praeceptum meum missos ad Campaniam nuntiavit. Jubeat igitur sanctitas veara diligentissimos scrutatores usque Salernitanum littus accedere, ut susceptos Neapolin prosequantur, vel aliquod de adventu eorum scrutentur indicium. Felicem quoque communem amicum monitum volo, si Campaniam feliciter venerint, annonis et sumptibus adjuventur, continua ad nos navigatione mittendi. Quia longe ante ludos, et ipsos jungendis equis erudire debemus, et novitati eorum favorem plebis allicere. Summa igitur petitionis meae haec est, ut ad homines vestros inquisitio eorum, et perfectio celerata pertineat.