Latin
Book 6, Letter 45
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 6.45
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS NICOMACHI FILIIS. Postquam te jactatam comperi dolore consueto, omnis reliquarum sollicitudinum mearum sensus evannit. Na…, ut ait Hippocrates: Praesentia hebetantur incommoda, si cui dolor major accesserit. Exspecto igitur, ut accepto de te indicio laetiore, in priores curas re verior. Caetera in hoc consternatione animi mei tanquam intempestiva praetereo, et tamen commonitorium junxi, quod velim redacta in tranquillum sanitate consideres. Valete.