# Epistolarum Libri Decem 6.47

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, Book 6, Letter 47. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/6.47
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/6.47

SYMMACHUS NICOMACHI FILIIS. Urbis negotia nec vacat scire, nec libet scribere: animus enim meus morbo corporis occupatus, rebus alienis curam nesci… intendere. Unum hoc scio de seditionibus nuntios esse mentitos;• atque adeo a vero dissentire rumores, ut nunquam majori plausu praefectura celebrata sit. Itaque studia plebis in judicem favor quoque ordinis aemulatur. Haec ad nos, si qua dolorum intercapedo admittit officia visentium, pari omnium sermone perveniunt. Caetera hominum vestrorum, qui versantur in publico, stylus debet aperire. De me tunc aliena quaerenda sunt, cum propria adversa requieverint. Valete.

---

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0271/stoa002/stoa0271.stoa002.opp-lat4.xml.
