Latin
Book 6, Letter 53
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 6.53
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS NICOMACHI FILIIS. Maximum veterem amicum, sed novum agentem in rebus, accipite inter tirones cum canitie militantem. Ab hoc procontanda discetis: atque ideo mihi fugienda est prolixae epistolae gratia. Absque adventus vestri petitione, quem frequenter exambio, et…si desiderium vestri sineret, jam silere deberem, quia verecundiam creant inefficaciter postulata. Sed amor in vos meus prope impudentiam suadet frequenter elusus. Vereor autem, ne ideo vestrum reditum promiseritis, ne nostrum ad vos prohiberetis excursum. Valete.