Latin
Book 6, Letter 55
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 6.55
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS NICOMACHI FILIIS. Heri per hominem meum scripsi metu percitus, postquam de valetudine filiae meae amara cognitu nuntiastis, et adhuc pendente responso crucior incertis. Peto igitur edoceri quid ei ad confirmationem sanitatis accesserit. Rerum vero praesentium nullum vobis indicium facere decreveram, ne in aures vestras redirent, quae probabili discessione vitastis. Sed quia civicus amor in negotia urbana curam vestram, reduxit; quaedam collata in titulos breviter percucurri, ut sine fastidio lectionis insinuata noscatis. Valete.