# Epistolarum Libri Decem 6.58

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, Book 6, Letter 58. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/6.58
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/6.58

SYMMACHUS NICOMACHI FILIIS. Postquam pignus nostrum Sibidius Romam rediit, nuntius fuit, quantus filiam meam vexet corporis dolor; meus quoque animus aegrescit. Itaque litteras nihil moratus emisi, anxie petens; primo medica opo et abstinentia noxiorum ad sanitatem juventur: dehinc rescripti fides abolendae sollicitudini meae consulat. Ipsi post legatorum profectionem rus Vaticanum, quod vestro praedio cohaeret, accessimus; et, si nihil disposita conturbet; in Apriles kalendas villae otio defruerour. Juniorum delectus urbanis familiis imperatus, usque ad aeterni principis responsa pendebit. De conjunctis exemplaribus formam praecepti utriusque noscetis. Haec quia tuis litteris desiderata sunt, misi. Caeterum mera atque unica mihi causa dictandae epistolae fuit, ut ad nos super filiae meae valetudine certa et amica voto referantur. Vale.

---

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0271/stoa002/stoa0271.stoa002.opp-lat4.xml.
