# Epistolarum Libri Decem 6.59

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, Book 6, Letter 59. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/6.59
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/6.59

SYMMACHUS NICOMACHI FILIIS. Anteriores litterae tuae, quas mox aliae consecutae sunt, spem mihi aliquatenus reditus tui fecerant: secundae promissa vacuarunt, Ita ut post multas causas negationis meo consilio sequenda committeres. Sed ego cogitans, primo filiae meae conturbatam valetudinem, quae spoliari solatio tuo non potest: dehinc stomachi tui imbecillitatem, quam esse imparem scribis itineri promovendo: tum consilium amici paterni otium praeferentis: dehinc exspectationem illustris viri, quem diu existimans abfutorum: praeterea interpretationes hominum, qui…te, ut ais, opinantur munus publicum recepisse in occasionem negotiorum tuorum: permissam mihi deliberationem vobis refundo. Iniquum est enim tot oppositis quaestionibus obnoxiam fieri sententiam meam, et fidem suadentis incertis futurorum casibus obligari. Interea constituendae rei dies existimo prorogandos, et epistolam tuam tantisper reddere magistratui temperavi. Primo, quia reverentia nuda est: dehinc quia causas negationis infra devotionis magnitudinem praetuli…; et quod nossem pluribus legenda, quae scripseras. Volo igitur, ut reverentia cumulatiore, et gravioribus querelis excusationem tuam munias, si voluntas manserit laboris et itineris deprecandi. Valete.

---

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0271/stoa002/stoa0271.stoa002.opp-lat4.xml.
