# Epistolarum Libri Decem 6.6

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, Book 6, Letter 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/6.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/6.6

SYMMACHUS NICOMACHI FILIIS. Tanquam adhuc negotiorum vestrorum nescii agendis rebus formulas praefinitis. At ego unanimitati vestrae utriusque exitum causae jam pridem retexui, et credo in manus vestras per milites vicarianos delata, quaae scripseram. Merito enarrata et comperta non repeto. Hoc solum etiam nunc notitiae vestrae ostentationis pudore subtraxeram, misisse me necessariis Iitteras, quibus amici de tutoris fraudibus instruantur. Et puto, si fors inceptum juvet, decernendum aliquid quo frangatur obnoxius. Quod v…ro iter ad proxima urbi praedia distulistis, quanquam vestri cupientissimus, improbare non possum. Allegatis enim piam causam morarum, atque ideo desiderio meo necessitatem religiosae affectionis antefero: haud scio an morantibus vobis aliqua invitatio nos potius in Campaniam possit educere. Sed hoc relinquatur eventui. Nos interim mutua desideria scriptione foveamus. Solatiis enim leniendus est animus, quoties protelantur optata. Valete.

---

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0271/stoa002/stoa0271.stoa002.opp-lat4.xml.
