Latin
Book 6, Letter 65
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 6.65
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS NICOMACHI FILIIS. Scribenda non desunt, sed horret animus loqui dura memoratu. Video tamen famam rerum urbanarum nequaquam posse cohiberi, quae, ut fieri amat, in majus praesentia nuntiabit. Id ne accidat, Breviario addito noscenda discrevimus: ut neque litterae, quae vobis salutationem ferunt, de sollicitis amaritudinem trahant, et nihilominus …umorum licentiam fides scriptionis excludat. Sed de his hactenus. Filiae meae valetudo gravior mibi caeteris est, quibus nunc animus asperatur. Exspecto igitur ut illi, Deo juvante, ad salutem esse omnia nuntietis. De qua si voto apta comperero, pars ista solatii curarum quoque mearum reliqua mitigabit. Valete.