# Epistolarum Libri Decem 6.66

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, Book 6, Letter 66. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/6.66
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/6.66

SYMMACHUS NICOMACHI FILIIS. Paucis a patria diebus abfuimus, et theatralibus ludis reditum nostrum suffragia civium poposcerunt. Nos tamen etiam nunc suburbanum viae Ostiensis incolimus, recursum tantisper morantes, ne preces exspectasse videamur. Quod si facere ex sententia religionis tuae antea voluissem, et…vitassem pericu– losa, quae post secuta sunt, et exspectatio mei plus dignitatis habuisset. Sed una fuit hujus consilii ratio, ne quibusdam loco pulsus viderer, et verecunda discessio verteret in notam timiditatis. De Siculo negotio vestro sanctus Comazon me quoque assentiente rescripsit. Circa rem nostram Siculam turbidum esse Nectarium indicio erunt litterae, quas nuper Euscius misit. Peto ergo. ut homo rerum nescius, qui cubiculo clausus otium fovet, scripto a vobis coerceatur, ne post de Euscio aliter sentiat, si validius justo nostra defenderit. Ipsam hominis nostri epistolam misi, ut tentamenti insolentiam de ejus moribus aestimetis. quem certum est a nobis nolle reprehendi. Petieram superioribus scriptis ut Puteolani praetorii mei latus, quo itur ad balneas, dispositione clivi mollioris ornares. Si dilata res est, peto rursus, facias: si impleta, rescribe, quo gaudeam. Vale.

---

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0271/stoa002/stoa0271.stoa002.opp-lat4.xml.
