Latin
Book 6, Letter 74
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 6.74
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS NICOMACHI FILIIS. Non frustra hactenus responsa distulimus, …ractatus enim negotii et chartarum investigatio moram justi temporis exigebant. Haec ubi absoluta sunt, caeteris, quae causae poscit instructio, reciprocam litte– rarum munus adjecimus. Ipsi enim multis obstantibus curis, iter ad vos nequimus arripere. Consilium tamen, quod transactioni vestrae possemus adhibere, cumulatius ex alio parente capietis. Qui etsi adjutor… non indiget, dignabitur tamen ob inania fori, et sutelas vete…um formularum, sanctum Prosdocium praestolari: venturum ad vos protinus, cum reliquias malae valetudinis plena sanitate limaverit. Vale.