Latin
Book 6, Letter 81
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 6.81
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS NICOMACHI FILIIS. Omnes ad nos natalitii convivii copias transtulistis. Sed unum defuit, quominus ad nostrum animum redundaret plena festivitas: quod non vobiscum potius cun…a consumpsimus; quorum contuitus atque convictus commendare non nunquam solet etiam parca convivia. Quare et vobis, et communi pignori, cujus solemnem diem sedula religione celebrastis, uberes precamur annos, recursum in haec eadem festa numerosum. Decet enim pios parentes inoffensa felicitas. Nobis Tyburis aura blanditur; sed contra exasperat animum male gesta ratio villicorum. Neque ager cultura nitet, et fructuum pnrs magna debetur, nihilque jam colonis superest facultatum, quod aut rationi opituletur, aut cultui. Vale.