Latin
Book 7, Letter 100
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 7.100
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS LONGIMANO. Sentio quid mihi affectionis invicem deferre digneris. Sed vehementer admiror, quod dominum filium meum Flavianum, qui te parili amore complectitur, erga amicitias tuas imparem esse suspiceris. Si igitur aliquid in assertione mea putas esse gravitatis, o…o ut hujusmodi persuasionem me assertore deponos; et expulsis aliorum susurris constantiam serves sanctis moribus tuis et amicitiae congruentem. Certe, si quid in notitiam tuam aemulus sermo pervexit; mecum quaeso participes, ut amaritudo, quae ex aliorum insimulatione concepta est, fidis purgationibus diluatur. Vale.