Latin
Book 7, Letter 104
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 7.104
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS PETRONIO et PATRUINO. Video Flaviani filii mei honorem propterea hucusque jacuisse… ut ci testis melior eveniret. …neiderat in tyranni justitiam judicio bonorum temporum reservandus. Sed praestit t illi amissio praefecturae, quod mutavit auctorem. Quae igitur verba tantum munus aequabunt? Conjungite, oro vos, nobis, ad referendas praecelso viro gratias. Nam cum singuli vincamur rei magnitudine, opus est laudatoribus multis, ut numerus impleat onus debiti• Et sane dominus pectoris mei, a quo profectum est beneficium, non ex alterius verbis, sed ex gaudio conscientiae mensuram facti sui colligit: nec ignorat talia esse, quae praestat, ut vincant spem solutionis. Nos tamen gratiae vicem, fide amicitiae et observantiae rependemus: damusque huic rei obsides animos, quibus satisfaciunt liberi lucis auctoribus• Piis enim contractibus amor sufficit. Vale.