# Epistolarum Libri Decem 7.105

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, Book 7, Letter 105. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/7.105
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/7.105

SYMMACHUS PATRUINO. Agendis D. MM. comiti excellentissimo viro gratiis par esse non potest mediocritas verborum meorum. Tibi igitur hoc munus injungo, ut de impetratis evectionibus in adminiculum praetoriae functionis, habitum mentis meae apud eum plenius exsequaris: simulque digneris eniti, ut in rem missis celer ad Hispanias transitus impetretur. Appetit enim tempus editionis, metusque mihi est ne equorum curulium tarda coemptio, et morosa deductio sollicitis arctetur angustiis. De hoc etiam sublimem virum et praecellentissimum comitem, securus impetrationis oravi. Adjeci praeterea commonitorem, cujus suffragator esse dignaberis: ut si molesta petitio non videtur, familiares meos, datis ad potissimos Hispaniarum litteris, prosequatur. Satis dictum est. Si quid aliud tuis auribus amicorum meorum sermo suggesserit, oro, ut in curam sancti et fidelissimi pectoris tui recipere non graveris. Vale.

---

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0271/stoa002/stoa0271.stoa002.opp-lat4.xml.
