# Epistolarum Libri Decem 7.109

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, Book 7, Letter 109. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/7.109
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/7.109

SYMMACHUS PATRUINO. Aperta est improbitas eorum qui reducunt in quaestionem pactionibus terminata, et per impatientiam quietis finem jurgii secunda lite commutant. AEstima igitur filii mei Caeciliani dolorem, cui otium conci- …are non potuit damnis patrimonii empta concordia. Nam reducitur in longinqua judicia, quibus facile, si suffragium tuleris, eruetur: est enim in te atque fratre portus omnium, quos fortuita sollicitant. Prolixior in petendo non esse debeo, cum causae qualitas, et tua justitia plus de te favoris quam meus interventus eliciat. Vale.

---

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0271/stoa002/stoa0271.stoa002.opp-lat4.xml.
