Latin
Book 7, Letter 11
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 7.11
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS FILIO. Assurgit animus meus, quoties amabilitatis tuae sermo defertur. Nam et sanitatis tuae apportat fidem, et profectum ostendit ingenii. Hortor igitur, ut me hujusmodi linguae flosculis frequenter aspergas. Nec ullam…cessationem tibi vindices, dum aestimas, me brevi adfuturum. Planiora enim fient, et faciliora omnia ad recurrendum, si paginis tuis revertentis animus incitetur. Vale.