# Epistolarum Libri Decem 7.115

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, Book 7, Letter 115. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/7.115
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/7.115

SYMMACHUS PATRUINO. Duo mihi pariter jucunda delata sunt. Primo sermo tuus: qui etiamsi continuus, fastidium non moveret. Dehinc fratris nostri Frumentii exoptatus adventus; quem ego in numerum bonorum esse referendum, priusquam morum ipsius periculum facerem, ex praerogativa tui testimonii judicavi. Sed ubi propiore congre…su probitatis ornamenta patuerunt, adverti eum minus quam ratio postulabat per verecundiam praedicatum, ne ipse se laudatione sua mandata litteris videretur ingerere: his ergo muneribus optatum tibi solvo responsum, quo me agere ex sententia, et frui commoda cum meis valetudine recognoscas. Huic autem rei nihil adjiciendum puto, cum solo nostrae salutis indicio gratulatio fraterna possit expleri. Vale.

---

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0271/stoa002/stoa0271.stoa002.opp-lat4.xml.
