# Epistolarum Libri Decem 7.126

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, Book 7, Letter 126. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/7.126
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/7.126

SYMMACHUS PATRUINO. Non novum atque intentatum refero postulatum, sed quod ingestum tuis auribus recognoscas. Illustris memoriae viri Rufini ex praefecti urbis filias paterna affectione defendo: quarum sollicitudinem per vos, quibus reipubl. cura est, opto tutari. Et ideo precator accedo, ut quidquid clarae quidem, sed miserabilis domus usus exegerit, facili impetratione mereantur. Res namque illis est per Apuliam, non tam reditu ampla, quam censu. Haec nisi bonorum judicum fulciatur auxilio, publicis oneribus fessa succumbet. Opis igitur tuae levamen exspectat. Me quoque tibi facies gratiae debitorem, si gravi pondere viciam salutaris defensor erexeris. Vale.

---

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0271/stoa002/stoa0271.stoa002.opp-lat4.xml.
