Latin
Book 7, Letter 23
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 7.23
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS ATTALO. Requirunt me, credo, oculi tui; mens adesse non dubitet. Mecum enim diligentia tui peregrinatur, totumque animi affectione circumfero. Nihilominus exerceo stylo amicitiae voluptatem. Quod si tu quoque invicem feceris, eveniet ut longum fruar otii possessione; quia non negabis quod me possit abducere. Vale.