# Epistolarum Libri Decem 7.27

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, Book 7, Letter 27. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/7.27
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/7.27

YMMACHUS MACEDONIO. Soles affirmare, quod me tibi praeferas. Posset hoc esse credibile, si filium meum Attalum ad nos venire patereris. In tuo enim i…re est, tuis monitis acquiescit. Quod quidem fleri oportere consentio; sed non eatenus, ut pontificium tuum in damna nostra protendas. Parnmne est, quod ipse aeque desiderandus consortium meum deseris, et invides nobis exoptatissimam societatem? Insuper alterum quoque delenificis amoris artibus retines; credo conjiciens acceleraturum esse me reditum, si utroque destituar. At ego denuntio opus esse monitore, qui retrahat haerentem. Nam, ut scis, amo otium, pascor quiete. Instruo itaque te adversum lentitudinem meam: si absentis amici jam desideras reditum, patere brevem praesentis excursum. Vale.

---

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0271/stoa002/stoa0271.stoa002.opp-lat4.xml.
