Latin
Book 7, Letter 31
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 7.31
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS ATTICO Retrahere nos e Campaniae gremio Tyburtis agri laudibus studes. Est ille, ut praedicas, in tuo rure densus cupressis, et fontium largus, et montano situ frigidus. Essent haec mihi desideranda, si te mora uberiore tenuissent. Nunc properato in urbem reditu, nescio quam mihi fastiditi loci suspicionem dedisti. Habent enim saepe voluptates satietatem. Quod si ita est, satisfactum Formiis puto, quibus renuntiaveras; cum tibi etiam praelata displiceant. Vale