# Epistolarum Libri Decem 7.35

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, Book 7, Letter 35. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/7.35
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/7.35

SYMMACHUS DECIO. Animum meum Campani litt…ris commemoratione sollicitas: sed nobis quoque in Praenestino rure de gentibus non minus voluptatum suppetit. Sint licet plures hominum sententiae, quae maritimis montana postponant: ego tamen vitandis aestibus magis judico nemorosa, quam cultu aperta congruere. Adjeceras ad irritamentum profectionis nostrae, filium meum Flavianum brevi lecum futurum. Hujus ego praesentia jam diu defruor. Ex quo intelligis sortem meam multo esse potiorem. Nam et comparationem loci utriusque in ambiguo collocavi, et societatem pignoris mei, qua maxime gloriabare, in fructum meum transtuli. Ergo tu potius remetiri ad nos viam mutata conditione deberes ad satietatem, quam tibi attulit copiarum longus usus. Nam Campania, ut est absentibus desiderabilis, ita facile explet morantes. Sed de hoc non ibo longius, n……illi regioni, quae nobis acceptissima est, denuntiare, si venero, fastidium meum Vid…ar. Vale.

---

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0271/stoa002/stoa0271.stoa002.opp-lat4.xml.
