Latin
Book 7, Letter 36
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 7.36
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS DECIO. Nondum Neapolitanum littus accessimus, visuri arcem deliciarum tuarum. Sed tamen omnia, quae Tyrrhenus alluit, nominis tui plena sunt. Quid multa? successisti in famam Luculli; quo magis miror, ad alia te nonnunquam posse transire: nisi forte fastidio, fugis copia… et mutatione castigas satietatem. Sed nimiam hactenus abfuisti. Puto jam parcimoniae diuturnitate conciliatum tibi desiderium copiarum. Quin ergo ad nos gradum promoves? aut si libenter illie nostrae immoraris frugalitati redeundum nobis propere est, quos non decet alienas affectare delicias. Vale.