Latin
Book 7, Letter 42
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 7.42
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS DECIO Abrumpenda juste cessatio est, et in affatus mutuos cura tendenda, ne veteris inter nos amicitiae memoriam scribendi neglectus attenuet. Quod ut libentius dehinc facias, a me sume principium. E… tibi litteras salutationem ferentes, quas. sensibus tuis voluptati esse tesiabitur officii aemulatio. Quod si etiam portitori fructum patrocinii tui sermo iste quaesiverit; praecedentis silentii accusabo dispendia. Constabit enim, pluribus me potuisse consulere, si te alloqui ante coepissem. Vale.