# Epistolarum Libri Decem 7.42

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, Book 7, Letter 42. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/7.42
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/7.42

SYMMACHUS DECIO Abrumpenda juste cessatio est, et in affatus mutuos cura tendenda, ne veteris inter nos amicitiae memoriam scribendi neglectus attenuet. Quod ut libentius dehinc facias, a me sume principium. E… tibi litteras salutationem ferentes, quas.sensibus tuis voluptati esse tesiabitur officii aemulatio. Quod si etiam portitori fructum patrocinii tui sermo iste quaesiverit; praecedentis silentii accusabo dispendia. Constabit enim, pluribus me potuisse consulere, si te alloqui ante coepissem. Vale.

---

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0271/stoa002/stoa0271.stoa002.opp-lat4.xml.
