Latin
Book 7, Letter 46
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 7.46
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS DECIO. Singularis animi tui bonitas saepe vocat ad justas petitiones fiduciam meam. Non est igitur commendationum familiarium verenda reprehensio, cum ipse ad hoc me studium voti benignitate sollicites. Spes ergo ce…a est, gratas tibi fore litteras quibus ornatissimum virum Desiderium veterem amicum meum prosequor. Domestica huic causa rumpendi o…ii admovit necessitatem. Eam facile jacturam dissimulare potuisset, si admitteret magnum animum angusta fortuna. Ex ipso latius audies, quidquid epistolae brevitas recusat absolvere. Mihi satis est, pro eo in universum rogare. Suscipe, oro, benefaciendi provinciam, quae hominum merita Deo applicat, clarioresque fructus ex hujus commodo cape. Mihi enim videntur beneficia plus conferre praestanti. Vale.